- CALENDAE
- CALENDAEprimus dies mensis, de quibus Macrob. l. 1. c. 15. Priscis temporibus, inquit, antequam Fasti a Cn. Flavio scriba, invitis patribus, in omnium notitiam proderentur, Pontifici minori haec provincia delegabatur, ut novae Lunae primum aspectum observaret, visamque Regi sacrificulo nuntiaret. Itaque sacrificiô a Rege et minore Pontifice celebratô, idem Pontifex, Katatâ, h. e. vocatâ in Capitolium plebe, iuxta curiam Kalabram, quae casae Romuli proxima est, quot numerô dies a Kalendis ad Nonas superessent, pronuntiabat: et quintanas quidem, dictô quinquies verbô καλῶ, septimanas repetitô septies praedicabat. Verbum autem καλῶ Graecum est, i. e. voco, et hunc diem, qui ex his diebus, qui Kalarentur, primus esset, placuit Kalendas vocari. Haec Macrobius. Eam autem ob causam populo, quotnam dies Calendarum essent, praedici necesse erat, ut sciret, quinam Nonarum dies esset futurus, quô confluere in urbem populus solebat, ut addiscerent, quid eô mense in divinis, humanisque rebus factô opus esset. Calendaris Iuno dicta est, quod Calendarum dies ei sacer esset. Ovid. Fast.l. 1. v. 55.Vindicat Ausonias Iunonis cura Calendas,Idibus alba Iovi grandior agna cadit.Nonarum tutela Deô caret. ------Vide Voss. in Calendae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.